Hec eadem
ratio removet ab huiusmodi causalitate omnes orbes planetarum. Et cum primum mobile,
scilicet spera nona, sit uniforme per totum et per consequens uniformiter per totum virtuatum, non est ratio quia magis ab ista parte
quam ab alia elevasset. Cum igitur non sint plura corpora mobilia, preter celum
stellatum, quod est octava spera, necesse est hunc effectum in ipsum reduci. Ad cuius evidentiam sciendum quod, licet celum stellatum
habeat unitatem in substantia, habet tamen multiplicitatem in virtute; propter
quod oportuit habere diversitatem illam in partibus quam videmus, ut per organa
diversa virtutes diversas influeret; et qui hec non advertit, extra limitem
phylosophie se esse cognoscat. Videmus in eo differentiam in
magnitudine stellarum et in luce, in figuris et ymaginibus constellationum; que
quidem differentie frustra esse non possunt, ut manifestissimum esse
debet omnibus in phylosophia nutritis. Unde alia est virtus huius stelle et illius, et alia huius constellationis
et illius, et alia virtus stellarum que sunt citra equinoctialem, et alia earum
que sunt ultra. Unde cum vultus inferiores sint similes vultibus superioribus
ut Ptolomeus dicit, consequens est quod, cum iste effectus non possit reduci
nisi in celum stellatum ut visum est, quod similitudo virtualis agentis
consistat in illa regione celi que operit hanc terram detectam. Et cum ista
terra detecta extendatur a linea equinoctiali usque ad lineam quam describit
polus zodiaci circa polum mundi, ut superius dictum est, manifestum est quod
virtus elevans est illis stellis que sunt in regione celi istis duobus circulis
contenta, sive elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum, sive
per modum pulsionis, generando vapores pellentes, ut in particularibus
montuositatibus. Sed nunc queritur: Cum illa regio celi circulariter
feratur, quare illa elevatio non fuit circularis? Et respondeo quod ideo non
fuit circularis, quia materia non sufficiebat ad
tantam elevationem. Sed tunc arguetur magis, et queretur: Quare potius elevatio
emisperialis fuit ab ista parte quam ab alia? Et ad
hoc est dicendum, sicut dicit Phylosophus in secundo De Celo, cum querit
quare celum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit
quod consimiles questiones vel a multa stultitia vel a multa presumptione
procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum. Et ideo dicendum ad hanc questionem, quod ille
dispensator Deus gloriosus, qui dispensavit de situ polorum, de situ centri
mundi, de distantia ultime circumferentie universi a centro eius, et de aliis
consimilibus, hoc fecit tanquam melius, sicut et illa. Unde cum dixit:
«Congregentur aque in locum unum, et appareat arida», simul et virtuatum est
celum ad agendum, et terra potentiata ad patiendum.
|