Hiis visis, facile est solvere ad argumenta que superius
contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur faciendum. Cum igitur
dicebatur: «Duarum circumferentiarum inequaliter a se
distantium impossibile est idem esse centrum»; dico quod verum est, si
circumferentie sunt regulares sine gibbo vel gibbis; et cum dicitur in minori
quod circumferentia aque et circumferentia terre sunt huiusmodi, dico quod non
est verum, nisi per gibbum qui est in terra; et ideo ratio non procedit.
Ad secundum, cum dicebatur: «Nobiliori
corpori debetur nobilior locus», dico quod verum est secundum propriam naturam,
et concedo minorem; sed cum concluditur quod ideo aqua debet esse in altiori
loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis;
secundum superheminentem causam, ut superius dictum est, accidit in hac parte
terram esse superiorem; et sic ratio deficiebat in prima propositione. Ad tertium, cum dicitur: «Omnis oppinio
que contradicit sensui est mala oppinio», dico quod ista ratio procedit ex
falsa ymaginatione; ymaginantur enim naute quod ideo non videant terram in
pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non
est; ymo esset contrarium, magis enim viderent. Sed
est hoc, quia frangitur radius rectus rei visibilis inter rem et oculum a
convexo aque; nam cum aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa
centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius
convexi. Ad quartum, cum arguebatur: «Si terra non esset inferior» etc., dico quod illa ratio
fundatur in falso, et ideo nihil est. Credunt enim vulgares et physicorum
documentorum ignari quod aqua ascendat ad cacumina
montium et etiam ad locum fontium in forma aque; sed istud est valde puerile,
nam aque generantur ibi, ut per Phylosophum patet in Metauris suis,
ascendente materia in forma vaporis. Ad quintum, cum
dicitur quod aqua est corpus imitabile orbis lune, et per hoc concluditur quod
debeat esse ecentrica, cum orbis lune sit ecentricus, dico quod ista ratio non
habet necessitatem; quia licet unum adimitetur aliud in uno, non propter hoc
est necesse quod imitetur in omnibus. Videmus ignem imitari circulationem celi,
et tamen non imitatur ipsum in non moveri recte, nec in non habere contrarium sue
qualitati; et ideo ratio non procedit. Et sic ad argumenta.
|