LIBER
PRIMUS.
1. Omnium hominum
quos ad amorem veritatis natura superior impressit hoc maxime interesse
videtur: ut, quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris
prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur.
2. Longe nanque ab
offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam
aliquid afferre non curat; non enim est lignum, quod secus decursus aquarum
fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et
nunquam ingurgitata refundens.
3. Hec igitur sepe
mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice
utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab
aliis estendere veritates.
4. Nam quem fructum
ille qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile
felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam
resummeret defensandam? Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas
tediosa prestaret.
5. Cumque, inter alias
veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et
maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus
intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter
mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam
adipiscar.
6.
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute
confidens, quam de lumine Largitoris illius «qui dat omnibus affluenter et non
improperat».
|