Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Dante Alighieri
De monarchia

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
    • -9-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-9-

 

1. Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait «Ecce duo gladii hic»; et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere.

2. Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.

3. Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit immanifestum, si considerentur verba precedente et causa verborum. Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucas incipit superius sic: «Venit autem dies azimorum in quo necesse erat occidi Pascha», in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.

4. Item sciendum quod ubi ista verba intervenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post verba premissa dicit Lucas: «Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo».

5. Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec: «Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium».

6. In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur; non enim dixit «ematis vel habeatis duos gladios» – ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret «qui non habet emat» – ut quilibet haberet unum.

7. Et hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret: «Quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini. Unde oportet vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propter necessitatem».

8. Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi: de quo Cristus ipsum increpasset sicut multotiens increpavit, cum inscie responderet. Hic autem non fecit, sed acquievit dicens ei «Satis est»; quasi diceret. «Propter necessitatem dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt».

9. Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis. Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes.

10. Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos «Quem me esse dicitis?», Petrum ante omnes respondisse: «Tu es Cristus, filius Dei vivi». Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens «Absit a te, Domine; non erit tibi hoc»; ad quem Cristus, redarguens, conversus dixit: «Vade post me, Sathana».

11. Item scribit quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et duorum filiorum Zebedei, dixit: «Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye unum».

12. Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit: «Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.

13. Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit: «Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor; et infra: «Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo».

14. Et hoc etiam contestatur Marcus; Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra verba premissa de gladiis: «Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire».

15. Iohannes autem dicit de illo quod, cum Cristus vellet sibi lavare pedes, Petrus ait: «Domine, tu michi lavas pedes?»; et infra: «Non lavabis michi pedes in ecternum».

16. Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introivisse subito, cum venit in monumentum, videns alium discipulum cunctantem ad hostium. Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, «Cum Petrus audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare». Ultimo dicit quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit Iesu: «Domine, hic autem quid?».

17. Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum.

18. Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic: «Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram: non veni pacem mictere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum» etc.

19. Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter quod dicebat Lucas ad Theophilum «que cepit Iesus facere et docere». Talem gladium Cristus emere precipiebat, quem duplicem ibi esse Petrus etiam respondebat. Ad verba enim et opera parati erant, per que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum per gladium, ut dictum est.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License