1. Ratione vero sic
arguunt. Summunt etenim sibi principium de decimo Prime phylosophie
dicentes: omnia que sunt unius generis reducuntur ad unum, quod est mensura
omnium que sub illo genere sunt; sed omnes homines sunt unius generis: ergo
debent reduci ad unum, tanquam ad mensuram omnium eorum.
2. Et cum summus
Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod
reducantur ad unum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad alium,
relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam
ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
3. Ad hanc rationem
solvendam dico quod, cum dicunt «Ea que sunt unius generis oportet reduci ad
aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso», verum dicunt. Et
similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter
verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum
metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et
Imperatore, falluntur «secundum accidens».
4. Ad cuius evidentiam
sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo
aliud est esse hominem, aliud esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem,
et aliud est esse patrem et dominum.
5. Homo enim est id
quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per
quam reponitur sub predicamento substantie; pater vero est id quod est per
formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus,
et reponitur sub genere «ad aliquid», sive «relationis». Aliter omnia
reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se
subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
6. Cum ergo Papa et
Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per
Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub
ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi,
habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod
existens sub illo genere.
7. Unde dico quod alia
est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et alia prout sunt et
Papa et Imperator. Nam, prout sunt homines, habent reduci ad optimum hominem,
qui est mensura omnium aliorum, et ydea ut dicam – quisquis ille sit – ad
existentem maxime unum in genere suo ut haberi potest ex ultimis ad
Nicomacum.
8. In quantum vero
sunt relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum
subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis, vel ad
aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem.
9. Sed non potest dici
quod alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur:
quod est falsum; non enim dicimus «Imperator est Papa», nec e converso. Nec
potest dici quod comunicent in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia
Imperatoris, in quantum huiusmodi. ergo reducuntur ad aliquid in quo habent
uniri.
10. Propter quod
sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad
relativum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis,
habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis
differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci
habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis
absque differentialibus aliis.
11. Et hoc erit vel
ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia
Deo inferiori in qua respectus superpositionis per differentiam superpositionis
a simplici respectu descendens particuletur.
12. Et sic patet quod
Papa et Imperator, in quantum homines, habent reduci ad unum; in quantum vero
Papa et Imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.
|