1. Amplius, si
Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo,
aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel
saltem ex illis prevalentium: nulla est alia rimula, per quam virtus hec ad
Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo istorum habet: ergo virtutem predictam
non habet.
2. Quod autem a nullo
istorum habeat sic apparet. Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem
divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non
tamen convertitur.
3. Sed non per
naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus
insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis «Super hanc petram
hedificabo Ecclesiam meam», et alibi «Opus consummavi quod dedisti michi ut
faciam», manifestum est quod ei natura legem non dedit.
4. Sed nec per
divinam: omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo
quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam
sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse.
5. Quinymo invenio
sacerdotes primos ab illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad
Moysen; et sacerdotes novissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem
ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio
demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et
deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.
6. Quod autem a se non
receperit de facili patet. Nichil est quod dare possit quod non habet; unde omne
agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit, ut habetur in hiis
que De simpliciter ente. Sed constat quod, si Ecclesia sibi dedit illam
virtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non
habebat; quod est inpossibile.
7. Quod vero ab aliquo
Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet
sufficienter. Et quod etiam ab assensu omnium vel prevalentium non habuerit
quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam
colentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in rebus manifestissimis
probationes adducere.
|