1. Item, illud quod
est contra naturam alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes
uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed
virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie:
ergo non est de numero virtutum suarum.
2. Ad evidentiam autem
minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur
de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali
auditu.
3. Forma autem
Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis
comprehensa : vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim
pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.
4. Unde ipse in Iohanne
formam sue vite relinquens «Exemplum» inquit «dedi vobis, ut quemadmodum ego
feci vobis, ita et vos faciatis»; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris
offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, «Petre», inquit «sequere me».
5. Sed Cristus
huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: «Regnum» inquit «meum non est de hoc
mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut
non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc».
6. Quod non sic
intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum
Psalmista dicat «quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam
fundaverunt manus eius»; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non
habebat.
7. Velut si aureum
sigillum loqueretur de se dicens «non sum mensura in aliquo genere»; quod
quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere
metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem.
8. Formale igitur est
Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel
sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est.
9. Ex quo colligitur
quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas
enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel
oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur,
ut doctrina Predicamentorum nos docet.
10. Sufficienter
igitur per argumenta superiora ducendo «ad inconveniens» probatum est
auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dipendere.
|