1. Licet in
precedenti capitulo ducendo «ad inconveniens» ostensum sit auctoritatem Imperii
ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est
ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab
ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
2. Et ideo, ad
perfectam determinationem propositi, «ostensive» probandum est Imperatorem,
sive mundi Monarcham, immediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
3. Ad huius autem
intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium
et incorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilatur orizonti, qui
est medium duorum emisperiorum.
4. Nam homo, si
consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus,
corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam,
incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa, prout
incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: «Et solum hoc
contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili».
5.
Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne
medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam.
6.
Et cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis
duplex finis existat : ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et
corruptibilitatem partecipat, sic solus inter omnia entia in duo ultima
ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero
prout incorruptibilis.
7.
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit
et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vite ecterne, que
consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non
potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur.
8. Ad has quidem
beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet.
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur
secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero per
documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur
secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem.
9. Has igitur
conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per
phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et
agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius
discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana
cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes «in
camo et freno» compescerentur in via.
10. Propter quod opus
fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem: scilicet summo
Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternam, et
Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem
felicitatem dirigeret.
11. Et cum ad hunc
portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint,
nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis
tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere
curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista
mortalium libere cum pace vivatur.
12. Cumque dispositio
mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est
ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus
applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem
presentialiter intuetur. Hic autem est solus ille qui hanc preordinavit, ut per
ipsam ipse providens suis ordinibus queque connecteret.
13.
Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non
habeat. Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii
cuiuscunque modi dicti fuerint «electores», sic dicendi sunt: quin potius
«denuntiatores divine providentie» sunt habendi.
14.
Unde fit quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est
indulta, vel quia omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis ottenebrati,
divine dispensationis faciem non discernunt.
15.
Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de
Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue
simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis.
16.
Et iam satis videor metam actigisse propositam. Enucleata nanque veritas est
questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset
Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium
sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a
Deo vel ab alio dependeret inmediate.
17. Que quidem veritas
ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo
romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad
inmortalem felicitatem ordinetur.
18. Illa igitur
reverentia Cesar utatur ad Petrum qua primogenitus illius debet uti ad patrem:
ut luce paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo
solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.
|