1.
Primum quidem igitur videndum quid est quod «temporalis Monarchia» dicitur,
typo ut dicam et secundum intentionem.
2.
Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt «Imperium», unicus principatus et
super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
3.
Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur
an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure
Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a
Deo inmediate vel ab alio, Dei ministro seu vicario.
4.
Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii
fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de
principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum
que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante
omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora
consistant.
5.
Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia,
speculari tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et
divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari
sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed
hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis.
6.
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum
politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod
materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
7.
Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis –
movet enim primo agentem –, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad
finem ab ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum
constituendam, et alia propter navim.
8.
Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani
generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt
manifesta sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non
esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
|