1.
Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quo viso,
plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad Nicomacum.
2.
Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis
aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam,
et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum
hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat
domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et
alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum
Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic
tanquam principium inquisitionis directivum.
3.
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid
prodit in esse est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata ultimus
finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie
operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter
illam habet ut sit.
4. Est ergo aliqua
propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in
tanta moltitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec
domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere
potest. Que
autem sit illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis
appareat.
5.
Dico ergo quod nulla vis a pluribus spetie diversis partecipata ultimum est de
potentia alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit
constitutivum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset
specificata: quod est inpossibile.
6.
Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam
sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc
reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec
esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse
apprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii
competit vel supra vel infra.
7.
Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus
earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt
intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere
quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent.
Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive
virtus intellectiva.
8.
Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium
comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest,
necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia
hec actuetur; sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia
tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam,
quod est inpossibile.
9.
Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima.
Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales
aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici
quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere
atque facere.
10.
Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter
factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam
optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam
innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, vigentes aliis
naturaliter principari.
|