1.
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti
est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad
speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
2.
Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari
contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur,
patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum
opus, quod fere divinum est iuxta illud «Minuisti eum paulominus ab angelis»,
liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est quod pax universalis
est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
3.
Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non
honores, non longitudo vite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax;
inquit enim celestis militia: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax
hominibus bone voluntatis».
4.
Hinc etiam «Pax vobis» Salus hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem
summam salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli
eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.
5.
Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime
genus humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est
propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem,
omnia nostra opera ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum
subsequentium supponatur.
6.
Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid
probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
|