1.
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata
queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur
«Imperium»; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato
principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
2. Itaque prima
questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla
vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis
ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis.
3.
Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura
ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari
seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum,
sed ratio inductiva.
4.
Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum
omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est
regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non
potest.
5.
Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere
preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias,
vel eius locum tenentem, iuxta dicentem Phylosophum: «Omnis domus regitur a
senissimo»; et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes et leges imponere
aliis. Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: «Parem habeas in
domo».
6.
Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum
auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex
ipsis preheminentem consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam sufficientiam
non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus,
vicinia tota destruitur.
7.
Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum
oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod
si aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur, sed etiam civitas
desinit esse quod erat.
8.
Si denique unum regnum particolare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori
fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet;
aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in
interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis: «Omne regnum in se
divisum desolabitur».
9.
Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur,
verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus
ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans
sive regens, et hoc «Monarcha» sive «Imperator» dici debet.
10. Et sic patet quod
ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
|