1. Et omne illud
bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui
Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem
actingere summum perfectionis.
2. De intentione Dei
est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria
natura recipere potest. Propter quod dictum est: «Faciamus hominem ad ymaginem
et similitudinem nostram»; quod licet «ad ymaginem» de rebus inferioribus ab
homine dici non possit, «ad similitudinem» tamen de qualibet dici potest, cum totum
universum nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis. Ergo
humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo
assimilatur.
3. Sed genus humanum
maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: vera enim ratio unius in solo
illo est; propter quod scriptum est: «Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus
est».
4. Sed tunc genus
humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi
quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet.
5. Ergo humanum genus
uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est
secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se habere, ut in
principio huius capituli est probatum.
|