1. Et ubicunque
potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine
proprio perfectivo: quod est impossibile, cum Deus et natura in necessariis non
deficiat.
2. Inter omnes duos
principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel
culpa ipsorum vel etiam subditorum – quod de se patet –: ergo inter tales
oportet esse iudicium.
3. Et cum alter de
altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur – nam par in
parem non habet imperium – oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui
ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non.
4.
Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum
sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius.
5.
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit
devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia
dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator.
Est igitur Monarchia necessaria mundo.
6.
Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: «Entia nolunt male disponi;
malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps».
|