1.
Et humanum genus potissime liberum optime se habet. Hoc erit manifestum, si principium pateat
libertatis.
2. Propter quod
sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam
multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad hoc: ut
dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum dicunt;
sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri
faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus
interseruntur; puta de hac: «triangulus habet tres duobus rectis equales».
3. Et ideo dico quod
iudicium medium est apprehensionis et appetitus: nam primo res apprehenditur,
deinde apprehensa bona vel mala iudicatur, et ultimo iudicans prosequitur sive
fugit.
4. Si ergo iudicium
moveat omnino appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est; si vero
ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non
potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur.
5. Et hinc est quod
bruta iudicium liberum habere non possunt, quia eorum iudicia semper ab
appetitu preveniuntur. Et hinc etiam patere potest quod substantie intellectuales,
quarum sunt inmutabiles voluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes,
libertatem arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt, sed
perfectissime atque potissime hoc retinent.
6. Hoc viso, iterum
manifestum esse potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre
libertatis est maximum donum humane nature a Deo collatum – sicut in Paradiso Comedie
iam dixi – quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur
ut dii.
7. Quod si ita est,
quis erit qui humanum genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc
principio possit uti?
8.
Sed existens sub Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod
illud est liberum quod «sui met et non alterius gratia est», ut Phylosopho
placet in hiis que De simpliciter ente. Nam illud quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est,
sicut via necessitatur a termino.
9. Genus humanum solum
imperante Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie
diriguntur oblique – democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides – que in
servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant
reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores;
quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, vult omnes homines
bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes.
10.
Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus
homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur. Et
huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se
sint.
11.
Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules
propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges,
quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad
legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in
hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt.
12.
Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini
aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui
minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi
prefixo in legibus ponendis.
13. Ergo genus humanum
sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi
Monarchiam necesse est esse.
|