1. Adhuc, ille qui
potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam
in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature
sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare.
2. Unde fit quod omne
agens, in quantum huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum
esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate
delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est.
3. Nichil igitur agit
nisi tale existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis
que De simpliciter ente: «Omne» inquit «quod reducitur de potentia in
actum, reducitur per tale existens actu»; quod si aliter aliquid agere conetur,
frustra conatur.
4. Et hinc destrui
potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et
moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam
verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent. Unde Phylosophus ad
Nicomacum: «De hiis enim» inquit «que in passionibus et actionibus,
sermones minus sunt credibiles operibus».
5.
Hine etiam dicebatur de celo peccatori David: «Quare tu enarras iustitias
meas?», quasi diceret: «Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod
loqueris». Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime
alios disponere volentem.
6.
Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. Quod
sic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad
operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem
dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum phylosophice
veritatis qui nichil unquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et
falsis oppinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galienus inquit «tales duplici
tempore indigere ad scientiam acquirendam».
7.
Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem
minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non
contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie
prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad
regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere
potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt,
testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat
a Deo: «Deus» inquiebat «iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis».
8.
Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille,
qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios
disponere potest. Ex quo sequitur
quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
|