1. Item dico quod
ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi «prius».
Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est
unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur,
tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
2.
Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut
Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente. Unde fit quod unum
esse videtur esse radix eius quod est esse bonum, et multa esse eius quod est
esse malum; qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat
unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter
ente.
3. Hinc videri potest
quod peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa; quod quidem
Psalmista videbat dicens: «A fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt».
4. Constat igitur quod
omne quod est bonum per hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia,
in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in
aliquo uno tanquam in propria radice.
5. Que quidem radix
apparebit, si natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis
motus plurium voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum,
que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam
concordiam.
6. Nam, sicut plures
glebas diceremus «concordes» propter condiscendere omnes ad medium, et plures
flammas propter coadscendere omnes ad circunferentiam, si volontarie hoc
facerent; ita homines plures «concordes» dicimus propter simul moveri secundum
velle ad unum quod est formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una
formaliter in glebis, scilicet gravitas, et una in fiammis, scilicet levitas.
7. Nam virtus volitiva
potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem
forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem
materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
8. Hiis premissis
propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur:
omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum
optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et
quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter
domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se
habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
9. Sed hoc esse non
potest nisi sit voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum, cum
mortalium voluntates propter blandas adolescentie delectationes indigeant
directivo, ut in ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus. Nec ista una
potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix
aliarum omnium esse possit.
10. Quod si omnes
consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere
humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene
esse mundi.
|