1. Rationibus
omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur: status videlicet
illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, vel
expectavit vel cum voluit ipse disposuit. Nam si a lapsu primorum parentum, qui
diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora
recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia
perfecta, mundum undique fuisse quietum.
2. Et quod tunc
humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc
ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi
testari dignatus est; et denique Paulus «plenitudinem temporis» statum illum
felicissimum appellavit. Vere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia
nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit.
3. Qualiter autem se
habuerit orbis ex quo tunica ista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram
primitus passa est, et legere possumus et utinam non videre.
4. O genus humanum,
quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est
dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris !
5. Intellectu egrotas
utroque, similiter et affectu: rationibus irrefragabilibus intellectum
superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec affectum
dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur: «Ecce
quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum».
|