LIBER
SECUNDUS.
1. «Quare fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius. Dirumpamus vincula eorum, et
proiciamus a nobis iugum ipsorum».
2.
Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic,
cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione
despicimus. Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine
ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum
nullo iure sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar.
3.
Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam
providentiam hoc effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam
supervenit despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam
fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper
doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut adversentur Domino suo
et Uncto suo, romano principi.
4. Propter quod
derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso,
pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: «Quare fremuerunt gentes, et populi
meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius».
5.
Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol
estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione
omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie
regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo
ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia
subassummens: «Dirumpamus» videlicet «vincula eorum, et proiciamus a nobis
iugum ipsorum».
6.
Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi
prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero. Nam per hoc quod
romanum Inpenum de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et
principum, qui gubemacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo
mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se
liberos a iugo sic usurpantium recognoscent.
7.
Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed
etiam radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et
terram simul assentire necesse est.
8.
Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis
prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
|