Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Dante Alighieri
De monarchia

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
    • -3-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-3-

 

1. Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod «Imperium» dicitur, sibi super mortales omnes ascivit.

2. Quod quidem primo sic probatur: nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri.

3. Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium. Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum.

4. Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis; et iuxta luvenalem:

 

nobilitas animi sola est atque unica virtus.

Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum. Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conveniens est.

 

5. Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum «Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis», maxime nobili maxime preesse convenit.

6. Subassumptam vero testimonia veterum persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta Troya summit exordium, contestatur.

7. Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, esplicare nequirem: sed «summa sequar vestigia rerum».

8. Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic:

 

Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter

nec pietate fuit nec bello maior et armis.

 

9 Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum «non inferiora secutum», comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum.

10. Quantum vero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur. Nam Asya propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnaverunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio:

 

Postquam res Asye Priamique evertere gentem

inmeritam visum superis.

 

11. Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:

 

Dardanus yliace primus pater urbis et auctor,

Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,

advehitur Teucros: Electram maximus Athlas

edidit, ethereos humero qui sustinet orbes.

 

12. Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:

Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.

Oenotri coluere viri; nunc fama minores

Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:

hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.

 

13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sie: «Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant»; «eius», idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.

14 Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio. Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:

 

Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,

quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?

 

15 Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:

 

Nec iam furtivum Dido meditatur amorem:

coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam.

 

16 Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:

 

Vicisti, et victum tendere palmas

Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.

 

17 Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima. Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit?




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License