Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Dante Alighieri
De monarchia

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
    • -4-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-4-

 

1. Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit.

2. Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: «Digitus Dei est hic».

3. Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium – ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter – cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum.

4. Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est.

5. Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur.

6. Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim:

 

Sic illa profecto

sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus

patritia cervice movet; spoliaverat hauster,

aut boreas populos ancilia nostra ferentes.

 

7. Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur.

8. Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic:

 

In summo custos Tarpeie Manlius arcis

stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,

Romuleoque recens horrebat regia culmo.

Atque hic auratis volitans argenteus anser

porticibus Gallos in limine adesse canebat.

 

9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit.

10. Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut onmes fere scribe romane rei ad gloriam ipsius commemorant?

11. Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License