1. Ille igitur
populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit, de divino
iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure
quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per
athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium «Cui Deus
concedit, benedicat et Petrus», nullum dubium est quin prevalentia in athletis
pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta.
2. Romanus populus
cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum – si
considerantur athlete – si consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta
fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim «Imperium» dicimus. Sed hoc nulli
contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit
metam certaminis, ut statim patebit.
3. Primus nanque in
mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis
cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert,
imperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen
occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt.
4. Horum amborum
Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
Coctilibus
muris cinxisse Semiramis urbem
et infra:
Conveniant ad busta Nini lateantque sub
umbra.
5. Secundus Vesoges,
rex Egipti, ad hoc bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in
Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis
obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo
temerario est aversus.
6. Deinde Cirus, rex
Persarum, temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas
translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina
Scitharum vitam simul et intentionem deposuit.
7. Post hos vero
Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentiam moltitudine mundum
invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis
inter Sexton et Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in
secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora
Xerxem
construxisse vias.
Et tandem, miserabiliter ab incepto
repulsus, ad bravium pervenire non potuit.
8. Preter istos et
post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum
per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum
responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est.
9. De cuius etiam
sepultura ibidem existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolomeum regem
Egipti, testimonium reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque proles
degener, inceste sceptris cessure
sororis,
cum tibi sacrato Macedo servetur in
antro.
10. «O altitudo
divitiarum et scientie et sapientie Dei», quis hic te non obstupescere poterit?
Nam conantem Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua
temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti.
11. Sed quod Roma
palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis. Ait enim Poeta
noster in primo:
Certe hinc Romanos olim volventibus
armis
hinc fore ductores, revocato a sanguine
Teucri,
qui mare, qui terras omni ditione
tenerent.
12. Et Lucanus in
primo:
Dividitur
ferro regnum populique potentis
que mare,
que terras, que totum possidet orbem
non cepit Fortuna duos.
13. Et Boetius in
secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Hic tamen
sceptro populos regebat,
quos videt
condens radios sub undas
Phebus
extremo veniens ab ortu,
quos
premunt septem gelidi triones,
quos nothus
sicco violentas estu
torret,
ardentes recoquens arenas.
14
Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in
illa parte sui eloquii: «Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur
universus orbis»; in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc
Romanorum fuisse aperte intelligere possumus.
15.
Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus
pro imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per
consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
|