1.
Et quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur. Nam ubicunque humanum
iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium
iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui
tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo
supplevit; unde psalmus: «Iustus Dominus et iustitias dilexit».
2.
Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo
iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum
iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit
ipsa inventa, «duellum» appellamus.
3.
Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda
sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut
Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille
vero in Offitiis; et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem
omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, – omnibus viis prius
investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam
iustitie necessitate coacti recurramus.
4.
Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est; aliud quod
superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitie de
comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur. Et propter hoc
bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim:. «Sed bella quibus Imperii corona proposita est,
minus acerbe gerenda sunt».
5. Quod si formalia
duelli servata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie necessitate de
comuni assensu congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati
sunt? Et si sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in evangelio nobis
hoc promictat ?
6. Et si Deus adest,
nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum
diligit, quantum superius prenotatur? Et si iustitia in duello succumbere
nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur?
7. Hanc veritatem
etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna
duelli querebant.
8. Unde bene Pirrus
ille, tam moribus Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro
redimendis captivis ad illum missi fuerunt, respondit:
Nec mi aurum posco, nec mi pretium
dederitis;
non cauponantes belltim, sed
belligerantes,
ferro, non auro, vitam cemamus utrique.
Vosne velit an me regnare Hera, quidve
ferat sors,
virtute experiamur.
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
eorundem me libertati parcere certum
est.
Dono ducite.
Hic Pirrus «Heram» vocabat fortunam,
quam causam melius et rectius nos «divinam providentiam» appellamus.
9. Unde caveant
pugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum
sanguinis et iustitie dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur,
sed ille antiquus Hostis qui litigii fuerat persuasor.
10. Habeant semper, si
duelliones esse volunt, non sanguinis et iustitie mercatores, in hostio
palestre ante oculos Pirrum, qui pro imperio decertando sic aurum despiciebat
ut dictum est.
11. Quod si contra
veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam
David de Golia obtentam instantia refellatur; et si Gentiles aliud peterent,
refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum. Stultum enim est valde vires
quas Deus confortat inferiores in pugile suspicari.
12.
Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed
romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis
comprobatur. In quibus manifestandis
non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani
diudicandum erat per duellum esse discussum.
13. Nam de primo cum
de sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium,
Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum,
propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in
ultimis Eneydos canitur.
14. In quo quidem
agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti
a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et
pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur.
15. Cumque duo populi
ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent, romanus videlicet et albanus,
atque de signo aquile deque penatibus aliis Troyanorum atque dignitate
principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu
partium, propter iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per
totidem Curiatios fratres inde in conspectu regum et populorum altrinsecus
expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis,
Romanorum duobus, palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc
diligenter Livius in prima parte contexit, cuius Orosius etiam contestatur.
16. Deinde cum
finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in
multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse
Livius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Saninitibus fere fortunam, ut
dicam, incepti penituit.
17. Et hoc Lucanus in
secundo ad exemplum reducit sic:
Aut Collina tulit stratas quot porta
catervas
tunc cum pene caput mundi rerumque
potestas
mutavit translata locum, romanaque
Samnis
ultra Caudinas speravit vulnera furcas.
18. Postquam vero
Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis cumque Penis nondum pro divino
iudicio certatum esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro
Romanis, Pirro pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine
decertantibus, Roma obtinuit; Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis
in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius
et alii romane rei scriptores testificari conantur.
19. Quis igitur adeo
mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum
coronam orbis totius esse lucratum? Vere dicere potuit homo romanus quod quidem
Apostolus ad Timotheum «Reposita est michi corona iustitie»; «reposita»,
scilicet in Dei providentia ecterna.
20. Videant nunc
iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana
mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et
iudicium exhibere contenti.
21. Et iam manifestum
est quod romanus populus per duellum acquisivit Imperium: ergo de iure
acquisivit; quod est principale propositum in libro presenti.
|