1. Et si romanum
Imperium de iure non fuit, peccatum Ade in Cristo non fuit punitum, hoc autem
est falsum: ergo contradictorium eius ex quo sequitur est verum.
2. Falsitas
consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus,
dicente Apostolo «Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et
per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt»; si de
illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire
natura, natura scilicet depravata.
3. Sed hoc non est,
cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: «Qui predestinavit nos
in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum
voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit nos in
dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem
peccatorum secundum divitias glorie sue que superhabundavit in nobis»; cum
etiam Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne: «Consummatum
est»; nam ubi consummatum est, nichil restat agendum.
4. Propter
convenientiam sciendum quod «punitio» non est simpliciter «pena iniuriam
inferenti», sed «pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi»;
unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, «punitio» non est, sed potius
«iniuria» est dicenda. Unde dicebat ille Moysi: «Quis constituit te iudicem
super nos?».
5.Si ergo sub
ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset. Et
iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem
habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros,
ut ait Propheta, puniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius
vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de
iure fuisset.
6. Hinc est quod
Herodes, quamvis ignorans quid faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de
celesti decreto, Cristum Pilato remisit ad iudicandum ut Lucas in evangelio suo
tradit. Erat enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub
signo senatus, sed rex regno singolari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi
commissi gubernans.
7. Desinant igitur
Imperium exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant sponsum
Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse. Et iam
sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis
Imperium ascivisse.
8. O felicem populum,
o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus
fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
|