LIBER TERTIUS.
1. «Conclusit ora
leonum, et non nocuerunt michi: quia coram eo iustitia inventa est in me». In
principio huius operis propositum fuit de tribus questionibus, prout materia
pateretur, inquirere; de quarum duabus primis in superioribus libris, ut credo,
sufficienter peractum est.
2. Nunc autem de
tertia restat agendum: cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum
emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit.
3. Sed quia de trono
immutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum
ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac
preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta
fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus
defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens,
in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et
tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos
de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de
palestra, spectante mundo, eiciam.
4. Quid timeam, cum
Spiritus Patri et Filio coecternus aiat per os David: «In memoria ecterna erit
iustus, ab auditione mala non timebit»?
5. Questio igitur
presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur:
romanum scilicet Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas
Monarche romani, qui de iure Monarcha munii est, ut in secundo libro probatum
est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem
Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
|