1. Ad presentem
questionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium
est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur; nam
sine prefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principium
solum assummendorum mediorum sit radix?
2. Hec igitur irrefragabilis
veritas prefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deus
nolit. Nam si hoc verum non esset, contradictorium eius non esset falsum, quod
est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat.
3. Et si hoc non
falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; impossibile enim est in necessariis
consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente.
4. Sed ad non nolle
alterum duorum sequitur de necessitate: aut velle aut non velle; sicut ad non
odire necessario sequitur aut amare aut non amare; non enim non amare est
odire, nec non velle est nolle, ut de se patet. Que si falsa non sunt, ista non
erit falsa: «Deus vult quod non vult»; cuius falsitas non habet superiorem.
5. Quod autem verum
sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod Deus finem nature vult,
aliter celum otiose moveret; quod dicendum non est. Si Deus vellet impedimentum
finis, vellet etiam finem impedimenti, aliter etiam otiose vellet; et cum finis
impedimenti sit non esse rei impedite, sequeretur Deum velle non esse finem
nature, quem dicitur velle esse.
6. Si enim Deus non
vellet impedimentum finis, prout non vellet sequeretur ad non velle nichil de
impedimento curare, sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat,
rem que potest impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et
quod quis non habet in voluntate, non vult.
7. Propter quod si
finis nature impediri potest – quod potest – de necessitate sequitur quod Deus
finem nature non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod
non vult. Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda
secuntur.
|