1. In introitu ad
questionem hanc notare oportet quod prime questionis veritas magis manifestanda
fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium; sed que fuit secunde
questionis, quasi equaliter ad ignorantiam et litigium se habebat: multa etenim
ignoramus de quibus non litigamus.
2. Nam geometra
circuli quadraturam ignorat non tamen de ipsa litigat; theologus vero numerum
angelorum ignorat; non tamen de illo litigium facit; Egiptius vero civilitatem
Scitharum ignorat, non propter hoc de ipsorum civilitate contendit.
3. Huius quidem tertie
questionis veritas tantum habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia
solet esse causa litigii, sic et hic litigium causa ignorantie sit magis.
4. Hominibus nanque
rationis intuitu voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti,
lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam
denegent cecitatem.
5. Unde fit persepe
quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed – ut plerique – de suis
terminis egredientes per aliena castra discurrant; ubi nichil intelligentes,
ipsi nichil intelliguntur: et sic provocant quosdam ad iram, quosdam ad
dedignationem, nonnullos ad risum.
6. Igitur contra
veritatem que queritur tria hominum genera maxime colluctantur.
7. Summus nanque
Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non
quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii
gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie
promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan – ut dixi – non de
superbia contradicunt.
8. Quidam vero alii,
quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit – et dum ex patre dyabolo
sunt, Ecclesie se filios esse dicunt – non solum in hac questione litigium
movent, sed sacratissimi principatus vocabulum aborrentes superiorum questionum
et huius principia inpudenter negarent.
9. Sunt etiam tertii –
quos decretalistas vocant – qui, theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et
expertes, suis decretalibus – quas profecto venerandas existimo – tota
intentione innixi, de illarum prevalentia – credo – sperantes, Imperio
derogant.
10. Nec mirum, cum iam
audiverim quendam de illis dicentem et procaciter asserentem traditiones
Ecclesie fidei fundamentum: quod quidem nefas de oppinione mortalium illi
summoveant qui ante traditiones Ecclesie in Filium Dei Cristum sive venturum
sive presentem sive iam passum crediderunt, et credendo speraverunt, et
sperantes karitate arserunt, et ardentes ei coheredes factos esse mundus non
dubitat.
11. Et ut tales de
presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura
est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam.
12. Ante quidem
Ecclesiam sunt vetus et novum Testamentum, quod «in ecternum mandatum est» ut
ait Propheta; hoc enim est quod dicit Ecclesia loquens ad sponsum: «Trahe me
post te».
13. Cum Ecclesia vero
sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo
fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum
«Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi», ut
Matheus testatur. Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a
Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel, si
vidit, minime degustavit.
14. Post Ecclesiam
vero sunt traditiones quas «decretales» dicunt: que quidem etsi auctoritate
apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse
dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de contrario.
15. Cum enim
interrogassent: «Quare discipuli tui traditionem seniorum transgrediuntur?» –
negligebant enim manuum lotionem – Cristus eis, Matheo testante, respondit:
«Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?». In quo
satis innuit traditionem postponendam.
16. Quod si
traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non
Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat auctoritas.
Hiique solas traditiones habentes ab hoc – ut dicebatur – gignasio excludendi
sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat
auctoritas investigando procedere.
17. Hiis itaque sic
exclusis, excludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti, oves albas in grege
Domini se iactant. Hii sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem
prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt. Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua
cupiditate detenti principia non viderent?
18. Quapropter cum
solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem Ecclesiam ducti, ipsam
que queritur veritatem ignorant: cum quibus illa reverentia fretus quam pius
filius debet patri, quam pius filius matri, pius in Cristum, pius in Ecclesiam,
pius in pastorem, pius in omnes cristianam religionem profitentes, pro salute
veritatis in hoc libro certamen incipio.
|