1. De lictera vero
primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et
dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui
vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet.
2. Et ex hoc arguunt
quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi
regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie
universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam
transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod
auctoritas Imperii dependeret ut dicunt.
3. Et ad hoc dicendum
per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius
sed ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini
expressum, hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et
hoc retulit.
4. Unde sciendum quod
aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est
esse doctorem, aliud est esse interpretem.
5. Nam vicarius est
cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos
iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid,
quod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed
quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo
arbitrio eius qui mictit illum.
6. Non igitur
sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere
possit. Multa enim Deus per angelos fecit et facit et facturus est que vicarius
Dei, Petri successor, facere non posset.
7. Unde argumentum
istorum est «a toto ad partem», construendo sic: «homo potest videre et audire:
ergo oculus potest videre et audire». Et hoc non tenet; teneret autem «destrucrive»
sic: «homo non potest volare: ergo nec brachia hominis possunt volare». Et
similiter sic: «Deus per nuntium facere non potest genita non esse genita,
iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eius facere potest.
|