1. Item assummunt de
lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: «Et quodcunque ligaveris super terram,
erit ligatum et in celis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et
in celis»; quod etiam omnibus apostolis est dictum.
2. Similiter accipiunt
de lictera Mathei, similiter et Iohannis: ex quo arguunt successorem Petri
omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferunt posse
solvere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali:
unde bene sequeretur illud quod dicunt.
3. Et dicendum ad hoc
per distinctionem circa maiorem sillogismi quo utuntur. Sillogizant enim sic:
«Petrus potuit solvere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus
potuit; ergo successor Petri potest omnia solvere et ligare». Unde inferunt
auctoritatem et decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse. Minorem concedo,
maiorem vero non sine distinctione.
4. Et ideo dico quod
hoc signum universale «omne», quod includitur in «quodcunque», nunquam
distribuit extra ambitum termini distributi.
5. Nam si dico «omne
animal currit», «omne» distribuit pro omni eo quod sub genere animalis
comprehenditur; si vero dico «omnis homo currit», tunc signum universale non
distribuit nisi pro suppositis huius termini «homo»; et cum dico «omnis
grammaticus», tunc distributio magis coartatur.
6. Propter quod semper
videndum est quid est quod signum universale habet distribuire: quo viso,
facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu
termini distributi.
7. Unde cum dicitur
«quodcunque ligaveris», si illud «quodcunque» summeretur absolute, verum esset
quod dicunt; et non solum hoc facere posset, quin etiam solvere uxorem a viro
et ligare ipsam alteri vivente primo: quod nullo modo potest. Posset etiam
solvere me non penitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset.
8. Cum ergo ita sit,
manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective
ad aliquid. Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod
sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur.
9. Dicit enim Cristus
Petro: «Tibi dabo claves regni celorum», hoc est «Faciam te hostiarium regni
celorum». Deinde subdit «et quodcunque»: quod est «omne quod», id est «et omne quod
ad istud offitium spectabit solvere poteris et ligare».
10.
Et sic signum universale quod includitur in «quodcunque» contrahitur in sua
distributione ab offitio clavium regni celorum: et sic assummendo, vera est
illa propositio; absolute vero non, ut patet.
11.
Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi
Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit
solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius
probaretur hoc spectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius
ostendetur.
|