Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Dante Alighieri
De monarchia

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
    • -14-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-14-

 

1. Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero virtutum suarum.

2. Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu.

3. Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa : vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.

4. Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens «Exemplum» inquit «dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis»; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, «Petre», inquit «sequere me».

5. Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: «Regnum» inquit «meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc».

6. Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat «quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius»; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.

7. Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens «non sum mensura in aliquo genere»; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem.

8. Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est.

9. Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet.

10. Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo «ad inconveniens» probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dipendere.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License