Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Dante Alighieri
De monarchia

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
    • -10-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-10-

 

1. Et ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod est impossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat.

2. Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel culpa ipsorum vel etiam subditorum – quod de se patet –: ergo inter tales oportet esse iudicium.

3. Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur – nam par in parem non habet imperium – oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non.

4. Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius.

5. Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator. Est igitur Monarchia necessaria mundo.

6. Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: «Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License