Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Dante Alighieri De monarchia IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-8-
1. Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium «Cui Deus concedit, benedicat et Petrus», nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. 2. Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum – si considerantur athlete – si consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim «Imperium» dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit. 3. Primus nanque in mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt. 4. Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem et infra: Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
5. Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est aversus. 6. Deinde Cirus, rex Persarum, temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina Scitharum vitam simul et intentionem deposuit. 7. Post hos vero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentiam moltitudine mundum invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora Xerxem construxisse vias. Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium pervenire non potuit.
8. Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. 9. De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque proles degener, inceste sceptris cessure sororis, cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
10. «O altitudo divitiarum et scientie et sapientie Dei», quis hic te non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti. 11. Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
Certe hinc Romanos olim volventibus armis hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni ditione tenerent.
12. Et Lucanus in primo:
Dividitur ferro regnum populique potentis que mare, que terras, que totum possidet orbem non cepit Fortuna duos.
13. Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Hic tamen sceptro populos regebat, quos videt condens radios sub undas Phebus extremo veniens ab ortu, quos premunt septem gelidi triones, quos nothus sicco violentas estu torret, ardentes recoquens arenas.
14 Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii: «Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis»; in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. 15. Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |