Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Dante Alighieri De monarchia IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-11-
1. Et si romanum Imperium de iure non fuit, peccatum Ade in Cristo non fuit punitum, hoc autem est falsum: ergo contradictorium eius ex quo sequitur est verum. 2. Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo «Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt»; si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata. 3. Sed hoc non est, cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: «Qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias glorie sue que superhabundavit in nobis»; cum etiam Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne: «Consummatum est»; nam ubi consummatum est, nichil restat agendum. 4. Propter convenientiam sciendum quod «punitio» non est simpliciter «pena iniuriam inferenti», sed «pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi»; unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, «punitio» non est, sed potius «iniuria» est dicenda. Unde dicebat ille Moysi: «Quis constituit te iudicem super nos?». 5.Si ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset. Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de iure fuisset. 6. Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans quid faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto, Cristum Pilato remisit ad iudicandum ut Lucas in evangelio suo tradit. Erat enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub signo senatus, sed rex regno singolari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi gubernans. 7. Desinant igitur Imperium exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant sponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse. Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse. 8. O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |