LIBER PRIMUS.
1. Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina
quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus
necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli
nitantur, in quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter
lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora
posteriora putantes, - Verbo aspirante de celis - locutioni vulgarium gentium
prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum
aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut
exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed
suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus,
celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes
assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod
brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regola
nutricem imitantes accipimus.
3. Est et inde alia locutio secondaria nobis, quam Romani
gramaticam vocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non
omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium
temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in illa.
4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia
prima fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet
in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis,
cum illa potius artificialis existat.
5. Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
|