1. Hec est nostra vera prima locutio. Non dico autem
«nostra» ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt
omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit.
2. Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium
fuit loqui, sed nequicquam datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
3. Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur
intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis
conceptum. Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant
promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri
totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in
quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo
locutionis indiguisse videntur.
4. Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus,
dupliciter responderi potest: primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad
bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam curam perversi
expectare noluerunt; secundo et melius quod ipsi demones ad manifestandam inter
se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et
quantus est; quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
5. Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature
instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem
speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos
cognoscere; inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non
necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile
commertium fuisset in illis.
6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam
mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod
angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia
moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio;
non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti.
7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius
dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate
dicit, aliud intelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur,
dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio
soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in
quantum loquimur. Unde si expresse dicenti «pica» resonaret etiam «pica», non
esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
8. Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare
necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
|