1. Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione
moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa
electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie
videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum anirnal, neminem
alium intelligere opinamur. Nec per spiritualem speculationem, ut angelum,
alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis
corporis humanus spiritus sit obtectus.
2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se
conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere: quia, cum de
ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse oportuit; cumque
de una ratione in aliam nichil deferri possit nisi per medium sensuale,
sensuale esse oportuit. Quare, si tantum rationale esset, pertransire non
posset; si tantum sensuale, nec a ratione accipere nec in rationem deponere
potuisset.
3. Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo
loquimur: nam sensuale quid est in quantum sonus est; rationale vero in quantum
aliquid significare videtur ad placitum.
|