1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus
quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse
locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam
afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum. Nam in homine
sentiri humanius credimus quam sentire, dumunodo sentiatur et sentiat tanquam
homo. Si ergo faber ille atque perfectionis principium et amator afflando
primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet
nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri cepisse.
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat
illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana
nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus qua uti
oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo
presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi
loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis
gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. Et ideo divinitus in nobis esse
credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
3. Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi
effutita est prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est homo,
extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
|