1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam
renovare! Sed quia preferire non possumus quin transeamus per illam, quanquam
rubor ad ora consurgat animusque refugiat, percurremus.
2. O semper natura nostra prona peccatis! O ab initio et
nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat satis ad tui correptionem quod, per
primam prevaricationem eluminata, delitiarum exulabas a patria? Num satis quod, per universalem familie tue
luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris erat
cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi terreque iam luerant?
Quippe satis extiterat. Sed, sicut proverbialiter dici solet «Non ante
tertium equitabis», misera miserum venire maluisti ad equum.
3. Ecce,
lector, quod vel oblitus homo vel vilipendens disciplinas priores, et avertens
oculos a vibicibus que remanserant, tertio insurrexit ad verbera, per superbam
stultitiam presumendo.
4. Presumpsit
ergo in corde suo incurabilis homo, sub persuasione gigantis Nembroth, arte sua
non solum superare naturam, sed etiam ipsum naturantem, qui Deus est, et cepit
edificare turrim in Sennaar, que postea dicta est Babel, hoc est «confusio»,
per quam celum sperabat ascendere, intendens inscius non equare, sed suum
superare Factorem.
5. O sine mensura clementia celestis imperii! Quis patrum
tot sustineret insultus a filio? Sed exurgens non hostili scutica sed paterna
et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non
memorabili castigavit.
6. Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis
coierat: pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars
amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari,
pars terra vehere intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus
indulgebant; cum celitus tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una
eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis
desinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
7. Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela
remansit: puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una,
cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit. Quot quot
autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc genus
humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc
barbariusque locuntur.
8. Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec
exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium
deridebant. Sed hec minima pars, quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut
conicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel,
qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
|