1. Ex precedenter memorata confusione linguarum non
leviter opinamur per universa mundi climata climatumque plagas incolendas et
angulos tunc primum homines fuisse dispersos. Et cum radix humane propaginis
principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque
latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque
ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europe flumina,
vel saltim quedam, rationalia guctura potaverunt.
2. Sed sive advene tunc primitus advenissent, sive ad
Europam indigene repedassent, ydioma secum tripharium homines actulerunt; et
afferentium hoc alii meridionalem, alii septentrionalem regionem in Europa sibi
sortiti sunt; et tertii, quos nunc Grecos vocamus, partim Europe, partim Asye
occuparunt.
3. Ab uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione
recepto diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus.
4. Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis
paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et
Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones,
Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per
diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principio
remanente, quod quasi predicti omnes jo affermando respondent.
5. Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus
Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa,
nec non ulterius est protractum.
6. Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium
tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc, alii oil,
alii sì affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum
autem quod ab uno eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur
vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut
Deum, celum, amorem, mare, terram, est, vivit, moritur, amat, alia fere omnia.
7. Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe
tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui autem sì
dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium
illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes oil
quodam modo septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos
habent et ab occidente et settentrione anglico mari vallati sunt et montibus
Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apenini devexione
clauduntur.
|