1. Nos autem oportet quam nunc habemus rationem
periclitari, cum inquirere intendamus de hiis in quibus nullius autoritate
fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta.
Et quia per notiora itinera salubrius breviusque transitur, per illud tantum
quod nobis est ydioma pergamus, alia desinentes: nam quod in uno est
rational[i], videtur in aliis esse causa.
2. Est igitur super quod gradimur ydioma tractando
tripharium, ut superius dictum est: nam alii oc, alii sì, alii
vero dicunt oil. Et quod unum
fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia
convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt: que quidem
convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in edificatione Babel.
3. Trilingues
ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo quod est «amor».
Gerardus de Brunel:
Si-m sentis fezelz amics,
per ver encusera amor.
Rex Navarre:
De fin amor si vient sen et
bonté;
Dominus Guido Guinizelli:
Né fe« amor prima che gentil core,
né gentil [cor] prima che amor, natura.
4. Quare autem tripharie principali[ter] variatum sit,
investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta
dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter
Pisani locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut
Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in
eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et,
quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti
Felicis et Bononienses Strate Maioris.
5. Hee omnes differentie atque sermonum varietates quid
accidant, una eademque ratione patebit.
6. Dicimus ergo
quod nullus effectus superat suam causam, in quantum effectus est, quia nil potest
efficere quod non est. Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini
primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem
illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum
atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut
alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias
variari oportet.
7. Nec
dubitandum reor modo in eo quod diximus «temporum», sed potius opinamur tenendum:
nam si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a
vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis. Quapropter
audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone
vario vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur.
8. Nec aliter
mirum videatur quod dicimus quam percipere iuvenem exoletum quem exolescere non
videmus: nam que paulatim moventur, minime perpenduntur a nobis, et quanto
longiora tempora variatio rei ad perpendi requirit, tanto rem illam stabiliorem
putamus.
9. Non etenim
ammiramur, si extimationes hominum qui parum distant a brutis putant eandem
civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio
civitatis eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat,
et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima.
10. Si ergo
per eandem gentem sermo variatur, ut. dictum est, successive per tempora, nec
stare ullo modo potest, necesse est ut disiunctim abmotimque morantibus varie
varietur, ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio
confirmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate nascuntur.
11. Hinc moti
sunt inventores gramatice facultatis: que quidem gramatica nichil aliud est
quam quedam inalterabilis locutionis ydemptitas diversibus temporibus atque
locis. Hec cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata,
nulli singolari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse
potest. Adinvenerunt ergo illam ne, propter variationem sermonis arbitrio
singulariurn fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum
actingeremus autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas
facit esse diversos.
|