1. Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius
dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum
tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in
comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur
accepisse «sic» adverbium affirmandi: quod quandam anterioritatem erogare
videtur Ytalis, qui sì dicunt.
2. Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur.
Allegat ergo pro se lingua oil quod propter sui faciliorem se
delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare
prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus
compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac
doctrine.
3. Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod
vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori
dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores.
4. Tertia quoque, [que] Latinorum est, se duobus
privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod qui dulcius subtiliusque
poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus
Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis videntur inniti gramatice que
comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum
nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec
non illas invicem comparare conemur.
6. Dicimus ergo primo Latium bipartitum esse in dextrum et
sinistrum. Si quis autem querat de linea dividente, breviter respondemus esse
iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia
grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut
Lucanus in secundo describit: dextrum quoque latus Tyrenum mare grundatorium
habet, levum vero in Adriaticum cadit.
7. Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma,
Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie, Marchia
Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii
vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris,
videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram
Ytaliam sociande.
8. In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur
ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum
Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus,
Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum
Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum curn Trivisianis et
Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum
neminem nobiscum dissentire putamus.
9. Quare ad minus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia
variari. Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses
et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate
aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo immediato posuimus.
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie
variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad
millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
|