1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari,
decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi
pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus
de silva.
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in
hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis preponamus,
protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie ratione fore tangendos.
Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum
vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiam morum habituumque
deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim: Messure, quinto dici?
3. Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui
Chignamente scate, sciate locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus.
4. Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium
gentium cantiones quamplures invente sunt: inter quas unam vidimus recte atque
perfecte ligatam, quam quidam Florentinus nomine Castra posuerat; incipiebat
etenim
Una fermana scopai da Cascioli,
cita cita se 'n gìa 'n grande aina.
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque
finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
Enter l'ora del vesper,
ciò fu del mes d'occhiover.
6. Post hos
Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fas tu? crudeliter
accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas
eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur,
ut Casentinenses et Fractenses.
7. Sardos
etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam
soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines
imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.
|