1. Illud autem quod de ytala silva residet percontari
conemur expedientes.
2. Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui
Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus,
Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari
asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de
Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus
eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo
patrium vulgare descruit.
3. Accipiunt enim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem
atque mollitiem, a Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem
que proprie Lombardorum est: hanc ex commixtione advenarum Longobardorum
terrigenis credimus remansisse.
4. Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel
Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo
modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire. Quod multo magis
de Parmensibus est putandum, qui monto pro «multo» dicunt.
5. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est,
rationabile videtur esse quod eorum locutio per conmixtionem oppositorum ut
dictum est ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod procul dubio
nostro iudicio sic esse censemus.
6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola
municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes
concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense preferendum
existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non etenim est quod aulicum et
illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido
Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio
divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti.
Maximus Guido:
Madonna, lo fino amore ch'a vui porto;
Guido Ghisilerius:
Donna, lo fermo core;
Fabrutius:
Lo meo lontano gire;
Honestus:
Più non actendo il tuo soccorso, Amore.
Que quidem verba prorsus a
mediastinis Bononie sunt diversa.
7. Cumque de
residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et si quis
dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat in nostra
discussione dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito
visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis
Ytalie in tantum sedere propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita
quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter
aliorum commixtionem esse vere latium negaremus. Quare, si latium
illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.
|