1. Quare autem hoc quod repertum est, illustre,
cardinale, aulicum et curiale adicientes vocemus, nunc disponendum est: per
quod clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere.
2. Primum igitur quid intendimus cum illustre adicimus, et
quare illustre dicimus, denudemus. Per hoc quoque quod illustre dicimus,
intelligimus quid illuminans et illuminatum prefulgens: et hoc modo viros
appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et
karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut
Seneca et Numa Pompilius. Et vulgare
de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore
sublimat et gloria.
3. Magistratu
quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis
constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis
accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus
electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4.Quod autem
exaltatum sit potestate, videtur. Et quid maioris potestatis est quam quod
humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem
faciat, velut ipsum et fecit et facit ?
5. Quod autem
honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici sui reges, marchiones, comites
et magnates quoslibet fama vincunt?
6. Minime hoc
probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi
novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus.
7. Quare ipsum illustre merito profiteri debemus.
|