1. Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus
adiectione secunda, videlicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium
cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu
extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et
revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere
paterfamilias esse videtur. Nonne
cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva? Nonne cotidie vel plantas
inserit vel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut
amoveant et admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari vocabulo
promeretur.
2 Quia vero
aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam nos Ytali haberemus, palatinum
foret. Nam si aula totius regni comunis est domus et omnium regni partium
gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli,
conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud habitaculum
tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id de quo loquimur vulgare.
3. Et hinc est
quod in regiis omnibus conversantes semper illustri vulgari locuntur; hinc
etiam est quod nostrum illustre velut accola peregrinatur et in humilibus
hospitatur asilis, cum aula vacemus.
4. Est etiam
merito curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est quam librata regula
eorum que peragenda sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum in
excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris
bene libratum est, curiale dicatur. Unde cum istud in excellentissima
Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit
libratum, videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam
licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia
non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe
uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum
esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam
habemus, licet corporaliter sit dispersa.
|