1. Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum
et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam
sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est
invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit
proprium Lombardie, [sic] est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie
proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est.
Et sicut illud cremonense ac illud lombardum
et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium
vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari
poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et
utriusque Marchie viri.
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in
principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso
tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et
propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum
sit, in inmediatis libris tractabimus.
3. Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare
curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium
est.
|