LIBER SECUNDUS.
1. Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad
calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare illustre
tam prosayce quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum prosaycantes ab
avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere
videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur prebere primatum),
primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo
quem in fine primi libri polluximus.
2. Queramus
igitur prius, utrum omnes versificantes vulgariter debeant illud uti. Et
superficietenus videtur quod sic, quia omnis qui versificatur suos versus
exornare debet in quantum potest; quare, cum nullum sit tam grandis
exornationis quam vulgare illustre, videtur quod quisquis versificator debeat
ipsum uti.
3. Preterea:
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil
derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur; quare si quis versificator,
quanquam rude versificetur, ipsum sue ruditati admisceat, non solum bene facit,
sed ipsum sic facere oportere videtur: multo magis opus est adiutorio illis qui
pauca, quam qui multa possunt. Et sic apparet quod omnibus versificantibus
liceat ipsum uti.
4. Sed hoc
falsissimum est; quia nec semper excellentissime poetantes debent illud
induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
5. Exigit ergo istud
sibi consimiles viros, quemadmodum alii nostri mores et habitus; exigit enim
magnificentia magna potentes, purpura viros nobiles: sic et hoc excellentes
ingenio et scientia querit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
6. Nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel
speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere, militare. Sed hoc non
convenit nobis gratia generis, quia etiam brutis conveniret; nec gratia
speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla questio est -
nemo enim montaninis rusticana tractantibus hoc dicet esse conveniens -;
convenit ergo individui gratia.
7. Sed nichil individuo convenit nisi per proprias
dignitates, puta mercari, militare ac regere; quare si convenientia respiciunt
dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam digniores, quidam
dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus,
optima dignissimis convenient.
8. Et cum
loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostre conceptionis quam equus
militis, et optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis
conceptionibus optima loquela conveniet. Sed optime conceptiones non possunt
esse nisi ubi scientia et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi
illis in quibus ingenium et scientia est. Et sic non omnibus versificantibus
optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio versificentur,
et per consequens nec optimum vulgare. Quapropter, si non omnibus competit, non
omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
9. Et ubi
dicitur, quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse
testamur; sed nec bovem epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius
deturpatum ridemus illum: est enim exornatio alicuius convenientis additio.
10. Ad illud
ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta profectum adducunt, dicimus
verum esse quando cesset discretio: puta si aurum cum argento conflemus; sed si
discretio remanet, inferiora vilescunt: puta cum formose mulieres deformibus
admiscentur. Unde cum sententia versificantium semper verbis discretive
mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata vulgari non melior sed
deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier si auro vel serico vestiatur.
|