1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum
excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est
astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omnia, que ipso
digna sunt segregatim ostendere.
2. Circa quod primo reperiendum est id quod intelligimus
per illud quod dicimus dignum. Et dicimus dignum esse quod dignitatem habet,
sicut nobile quod nobilitatem; et si cognito habituante habituatum cognoscitur
in quantum huiusmodi, cognita dignitate cognoscemus et dignum.
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus:
ut, cum quis bene meruit, ad boni dignitatem profectum esse dicimus, cum male
vero, ad mali; puta bene militantem ad victorie dignitatem, bene autem regentem
ad regni, nec non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam que est
mortis.
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis
etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius
quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per
respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est),
manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut
quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint; et per consequens aliquid
dignum, aliquid dignius, aliquid dignissimum esse constat.
5. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem obiectum,
sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus, dignissimum quod maximis
dignum est (quia nichil eodem dignius esse potest), manifestum est quod optima
optimis secundum rerum exigentiam digna sunt. Unde cum hoc quod dicimus
illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut sola optima digna
sint ipso tractari, que quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
6. Nunc autem que sint ipsa venemur. Ad quorum evidentiam
sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet
vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat. Nam secundum quod
vegetabile quid est, utile querit, in quo cum plantis comunicat; secundum quod
animale, delectabile, in quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum
querit, in quo solus est, vel angelice sociatur [nature]. Propter hec tria
quicquid agimus, agere videmur.
7. Et quia in quolibet istorum quedam sunt maiora, quedam
maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime pertractanda videntur, et
per consequens maximo vulgari.
8. Sed disserendum est que maxima sint. Et primo in eo
quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium querentium
utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus. Secundo in eo quod est
delectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per
pretiosissimum obiectum appetitus delectat: hoc autem venus est. Tertio in eo
quod est honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem. Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus,
apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime
sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
9. Circa que
sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse,
scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de
Bornello rectitudinem; Cynum Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem.
Bertramus etenim ait
Non posc mudar c'un cantar non
exparja.
Arnaldus:
L'aura amara fa·l bruol brancuz
clarzir.
Gerardus:
Per solaz reveillar
che s'es trop endormitz.
Cynus:
Digno sono eo de morte.
Amicus eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
10. Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse. Hiis
proinde visis, que canenda sint vulgari altissimo innotescunt.
|