1. Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto
sunt digna vulgari, sollicite vestigare conemur.
2. Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant,
primo dicimus esse ad memoriam reducendum, quod vulgariter poetantes sua
poemata multimode protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas,
quidam per sonitus, quidam per alios inlegitimos et inregulares modos, ut
inferius ostendetur.
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum
esse pensamus; quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut
superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo
excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictum est,
pluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum quicquid
versificamur sit cantio, sole cantiones hoc vocabulum sibi sortite sunt; quod nunquam
sine vetusta provisione processit.
5. Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod
factum est, nobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget: sed cantiones
per se totum quod debent efficiunt, quod ballate non faciunt: indigent enim
plausoribus, ad quos edite sunt; ergo cantiones nobiliores ballatis esse
sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum,
cum nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate excellant.
6. Preterea: illa videntur nobiliora esse que conditori
suo magis honoris afferunt: sed cantiones magis deferunt suis conditoribus quam
ballate; igitur nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus
aliorum.
7. Preterea: que nobilissima sunt carissime conservantur:
sed inter ea que cantata sunt, cantiones carissime conservantur, ut constat
visitantibus libros; ergo cantiones nobilissime sunt, et per consequens modus
earum nobilissimus est.
8. Ad hec: in artificiatis illud est nobilissimum quod
totam comprehendit artem: cum igitur ea que cantantur artificiata existant, et
in solis cantionibus ars tota comprehendatur, cantiones nobilissime sunt, et
sic modus earum nobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in cantionibus
ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus
aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertitur hoc.
9. Signum autem horum que dicimus promptum in conspectu
habetur; nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit ad
labia, in solis cantionibus invenitur.
10. Quare ad propositum patet quod ea que digna sunt
vulgari altissimo in cantionibus tractanda sunt.
|