1. Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico
digni vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus
altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem
casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus; et qui hucusque
casualiter est assumptus, illius artis ergasterium reseremus, modum ballatarurn
et sonituum ommictentes, quia illum elucidare intendimus in quarto huius
operis, cum de mediocri vulgari tractabimus.
2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos
qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas: quod procul dubio
rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete sunt, si poesim recte
consideremus; que nichil aliud est quam fictio rethorica musicaque poita.
3. Differunt tamen a magnis poetis, hoc est regularibus,
quia magni sermone et arte regulari poetati sunt, hii vero casu, ut dictum est.
Idcirco accidit ut, quantum illos
proximius imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrine operi
intendentes, doctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
4. Ante omnia
ergo dicimus unumquenque debere materie pondus propriis humeris coequare, ne
forte humerorum nimio gravata virtute in cenum cespitare necesse sit: hoc est
quod magister noster Oratius precipit, cum in principio Poetrie «Sumite
materiam ...» dicit.
5. Deinde in hiis que dicenda occurrunt debemus
discretione potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda. Per
tragediam superiorem stilum inducimus, per comediam inferiorem, per elegiam
stilum intelligimus miserorum.
6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est
vulgare illustre, et per consequens cantionem [oportet] ligare. Si vero comice,
tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare sumatur; et huius discretionem
in quarto huius reservamus ostendere. Si autem elegiace, solum humile oportet
nos sumere.
7. Sed
ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico pertractemus. Stilo
equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententie tam superbia
carminum quam constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat.
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam
fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum,
et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda: videlicet
salus, amor et virtus et que propter ea concipimus, dum nullo accidente
vilescant.
9. Caveat ergo quilibet et discernat ea que dicimus; et
quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure secuntur,
prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere
incipiat.
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut
decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis
assiduitate scientiarumque habitu fieri potest. Et hii sunt quos poeta
Eneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad ethera
deorumque filios vocat, quanquam figurate loquatur.
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte
scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda
prorumpunt; et a tanta presumptuositate desistant, et si anseres natura vel
desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.
|